AURATA Domus

AURATA Domus
AURATA Domus
χρυσοφόρος οἶκος Graece, apud Lucianum in Philopatride, ubi Critias accessum suum ad Christianorum (sub Traiano) coetum quendam enarans, Multis, inquit, superatis scalis in domum auratam ascendimus, qualem Homerus Menelai fingit esse. cenaculum est seu superior pars domus, cultui Divino destinata. Antequam enim permissum esset, sub Imperatorib. Gentilibus, Templa Aedesque sacras publice exstruere, non cessavêre tamen ad Sacra exercenda, convenire, in cryptis, eremis, cenaculis, aliissque locis idoneis. Et quidem cenaculum seu ὑπερῶον memoratur, Actor. c. 1. v. 13. in quod Apostoli Sacrorum gratiâ afcendebant, etc. Cuiusmodi Cenaculum hoc fuit, quod quia ob sacrum usum splendidius haberetur, Aurata Domus dicta est Critiae. Quae loca, cum indies augescenti Christianorum numero non sufficierent, iam ante Diocletianum legimus προσευκτήρια, Oratoria et Aedes sacras, magnô numerô exstrui ab iis coepisse, apud Eusebium Hest. Eccl. l. 8. c. 1, 2. Imo, iam sub Alex. Seu. Quum Christiani quendam locum, qui publicus fuerat, occupâssent, contra Popinarii dicerent, sibi eum deberi, rescripsit, melus esse, ut quomodocumque illic Deus colatur, quam Popinariis dedatur, teste Lamprid. in Vita Alexandri. c. 49. Vide Ioh. Seldenum de Synedriis veterum Ebraeorum l. 3. c. 15. §. 2. Alii fuêre χρυσεόςτιλβοι δόμοι, apud Aeschylum in Persis, de quibus vide infra aliquid voce Perla, Gentilium vero templa, non aureis solum laquearibus renidebant, sed et aurô utplurimum undique ornata erant, sic ut ianuas quoque auratas haberent. Unde θυρῶσαι templa χρυσαῖϚι θύραις, apud Aristophanem legimus in Avibus. Ob quem templorum ornatum, aurea illa Ovidio dicuntur, l. 1. Fast. v. 223.
Nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,
Aurea, maiestas convenit ipsa Deo.
Ipsique Gentiles, externa haec magis, quam interiores cordis recessus, aestimantes, occasionem hinc insultandi Christianis sumpsêre, quasi irreligiosis atque ἀθέοις, quod istiusmodi magnifica delubra non haberent, humilibus plerumque οἴκοις seu conventiculis contenti. Vide Desid. Heraldum ad Arnob. l. 6. et infra voce Conventicula.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • COENACULUM — Graece Γ῾περῷον, proprie locus ad cenandum idoneus: Sic autem vocabant Romavi, teste Festô, postquam in superiori parte cenare coeperunt. Hinc superioris domus universa. Et quidem in istiusmodi Γ῾περῴοις, Virgines apud Graecos educari consuevisse …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONVIVIA — vide de iis iam aliquid supra, in voce Cibus: item Cena. In iis, Varro convivarum numerum incipere voluit a Gratiarum numero. et progredi ad Musarum, quibus Apollinem quoque suum indulget Erasinus. Vettius tamen apud Macrob. l. 1. Saturn. c. 7.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MINISTRI, ac MINISTERIA — quandoque in universum dlcti funt olim servi, uti docen Senec. l. 3. de Benefic. c. 18. Plin. l. 7. c. 52. Martial. l. 7. Epigr. 47. 49. etc. quâ notione Ministerialis, apud Latino Gallicos Scriptores, servus est: Ministri tamen, legitima et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VELLUS — Aureum, cuius desideriô ardens Iason, illustre Thessaliae suae sidus, Colchidem, non sine periculo cum Argonautis ingressus est, illôque tandem, magnos post labores exantlatos, potitus, domum rediit, a variis varie exponitur. Georg. Hornius, Hist …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”